- POTESTATES
- POTESTATESGraece Δυνάμεις, inter Angelorum nomina. In secunda Angelicae Hierarchiae classe a nonnullis collocantur, quorum officium sit, curare ne a causis inferioribus aut aliunde confundatur perturbeturque Virtutum actio: quod fieri dicunt impediendo contrarias causas et inferiores per debitam subiectionem subordinando, ut idoneae fiant recipiendae motionis, quam iis volunt imprimere Virtute, quas in eodem ordine supra Potestates locant. Alii dicunt, Potestatum munus id esse, ut Daemonibus obsistant eorumque potentiamcompescant, ne tantum in homines invehantur eosque ne ultra vires ad peccatum sollicitent. Vide Car. du Fresne Glossar. et Anton. le Grand Institut. Philos. Part. 3. Arcit. 6. Sed S. Scriptura nil nisi Potestaties inter Angelorum nomina recenset, vel elogia potius, ut infra videbimus, ubi de Virtutibus. Tertullianus in Scorpiaco, Potestatum Ianitricum meminit, ut et Potestatum a secretis: Quas mihi potestates ianitrices adfirmas iuxta Romanam superstitionem, Carnam quandam et Forum Limentium, quas a cancellis ordinas potestates? Ubi Cancellaerios (quorum nomen eius aevô usitatum fuit de his ministris, qui cancellos servabant) indigitans, eos, alludendo ad superstitionem veterum Romanorum, qui Carnam, Forculum et Limentinum ostiorum Deos habuêre eosque cardinibus, foribus et liminibus praesidere existimavêre, eleganter his nominibus appellavit. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. In genere vero Potestates, pro quibusvis muneribus, accipi. discimus ex Aelio Lamprid. in Alexandro Seu. v. 49. quem potestatum mercimonium sustulisse, his verbis refert: Honores iuris gladii (uti sunt Praesidatus Provinciarum, interdum et Legationes) numquam vendi passus est, dicens, Necesse est ut, qui emit, vendat. Ego non patior mercatores potestatum, quos si patiar, damnare non possim, Erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.